miércoles, 19 de marzo de 2008

DE COETU MENSIS MAII

Veneris die XXIII mense Maio hora sexta et dimidia habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Utramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

martes, 11 de marzo de 2008

DE VERBIS A FRANCISCO GOYA PROLATIS

Franciscus Goya dixit et picturam quamdam intitulavit: "El sueño de la razón produce monstruos", quod converti potest in Latinum sic, somium rationis monstra facit , aut sic, somnus rationis monstra facit. Animum vero meum in parte prima collocavi in disputatione apud Gregem Latine loquentium.


Equidem multi philosophi crederunt iam per doctrinas suas iam excutiendo superstitiones fieri possit ut humanitas purgaretur a erroribus et praeiudiciis veteribus et aditus ad humanitatem aequiorem atque iustiorem dari possit. Attamen hae mentes pessimos effectus consecuti sint ubi praevaluerint. Revera saeculo XVIII philosophorum mentes, qui dicuntur "illustrati" animos moverunt et aliquatenus instillaverunt ea, quibus a rerum novarum fautoribus usi sint, qui multos obtruncarunt ex novo ingenio, nempe "guillotine".
Carolus autem Popper eo tendit et longius in suo libro "societas aperta et eius inimici", qui eos taxat philosophos, ex quibus doctrinis devenire liceat ad societates tyrannicas et libertate carentes. Sic non tantum incusat huius criminis philosophos praedictos sed etiam in Platonem et Hegelium signa infert ac invehitur. Fortassis immodice et crassius meo quidem palatu arguit illos philosophos horum criminum, cum tantum alter candidus de rebus politicis esset, qui paene adduxerit suam salutem ad extremam perniciem ex his cogitationibus theoricis in Sicilia , alter potius esset metaphysicus quam rerum novarum agitator ac maquinator , et haud parum mysticus. Fortasse nimium valuit fascismi experientia ac notitia iniquitatis nationum sovieticarum ac eorum satellitum in Popper ad libertates ut sic tolleret rem in maius, ut diximus.
Porro talis "Schola francofortiensis" philosophiae ex Adorno, Horkheimer, Benjamin et aliis, qualis marxista in eo est, quod emancipationem humanam studet. Attamen veretur ne gignantur nova monstra ex suis mentibus. Ad hoc vitandum sibi consistitit denuntiare omnigenas iniquitates ac labores humanas, in summa dicere quid sit homini malum, sed numquam proferre quid sit bonum et virtus. Hanc doctrinam suam appellaverunt "dialecticam negativam", quae in eo cum "teologia negativa" aliquid negotii habet, cum ea dicere quid sit Deus non audeat, verum solum quid non sit sustineat.