lunes, 19 de noviembre de 2007

DE GRADIBUS HONORIS CAUSA LATINE CONCESSIS

Valafridus Palatinus nos certiores per Gregem Latine loquentium harum fecit, quod etiamnunc Academia Oxoniensis honoris causa gradus viris illustribus datos Latine nuntiet. Et nobis misit oratiunculas in Daniel Baremboim et Iacobum Carter mense Iunio celebratas.

ttp://www.ox.ac.uk/gazette/2006-7/supps/1_4813.htm#13Ref

domingo, 11 de noviembre de 2007

DE COLLOQUIIS A CORDERIO

Corderius nomen est Latinum factum ad Marthurin Cordier (MCDLXXX-MDLXIV), ludimagister, qui originem a Normandia aut Perch trahit. Inter eius discipulorum numerari potest ille Calvinus, religiosus reformator. Quamquam nonnulla opera composuerit, ex hoc innotescuit admodum, scilicet "colloquiorum scholasticorum libri quattor", qui pluries editi sunt et in ludis et schollis trecenti post annis ab illo adhuc usitati erant. (fons Wikipedia- http://en.wikipedia.org/wiki/Corderius)

Haec colloquia sunt optima ad magistros ad sermones familiares, quippe faciliores sunt sermonibus Erasmianis (colloquia familiaria) et colloquiis a Luduvico Vives conscriptis (linguae latinae exercitatio, quae difficillima inter tres sunt).

Ecce colloquia. Hic praefactionem et librum I et V legere potest. http://www.grexlat.com/biblio/corderius/index.html

Ecce omnia colloquia http://www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0003

Gaudete.

miércoles, 12 de septiembre de 2007

DE MENSIS NOVEMBRIS COETU

Saturnis Die tertio mense novembre Circuli Latini Matritensis coetus habebitur hora sexta in sede Deversorii Studentum in via Pinar XXI-XXIII non longe a traminis subterranei statione Gregorio Marañón sita. Cubiculum illic assignatum vocatur "sala de billar" (oecus tudicularis) Auferte pudorem. Si ad loquendum non(nondum) valueritis, exaudire licet cupidis et curiosis. Ceterum aliquot nostrum post conventum ultro et paulisper manebimus inter colloquia latina in popina italica iuxta sedem nostram cenando. Haec vero pars omnino voluntaria. Sunt enim qui in prima parte adsunt et in cena absunt. Advenite, obsecro. Dulces affabilesque et humiles sumus et non optimates.


(si tenéis problemas para entender la convocatoria ponéos en contacto conmigo por correo electrónico. Mi dirección figura en la entrada "hablar en latín")

miércoles, 22 de agosto de 2007

VIN DISCERE LATINO SERMONE LOQUI?

Verisimiliter hoc anno non conveniamus tam assidue quam solebamus, cum duo nostrum vitam degamus peregre. Quare tibi commendo ut me adeas per programma skype, quod gratuito deonerari (et est perfacile http://es.skype-2008.net/) potest. Sic gratis sermonem conferre poterimus. Ex his enim me molestia non afficias, immo vero gaudium mihi erit vobiscum sermocinari. Si forte nunquam antea locuti essetis vel vobis magistris in gymnasio, auxilium dare vobis libenter offero ut tandem linguam vestram solvatis. Me reperire potestis in praedicto programmate utentis nomine "paulusvilla". Ceterum aliquando intretis in hanc paginam oportet, quia in animo nostro est aliquando etsi rarius nos Matritum referre ut propinquos amicosque latinos visamus. Interea in Hispania tendere in Circulum Vallisoletanum licet prope Matritum http://www.vallisoletum.org/circulus/ vel Circulum Concense aut Gaditanum.

pablovillaoslada(*)yahoo.es

(* significat @)

viernes, 27 de julio de 2007

AD THERMAS

Die decimo octavo mensis augusti sive sextilis hora adhuc incerta Asturi, Paulo Romano atque ipsi constat in thermas, immo vero balnea, adire, quae prope stationem Atocha sitae sunt una cum Cordo Londinense. De hora vos certiores faciemus, si forte quis advenire nobiscum voluerit. Si haec tua interest, potes quidem me adire ut conveniamus. Mea inscriptio electronica est in symbola nuncupata "hablar en latín".

jueves, 12 de julio de 2007

VOCABULARIUM AD RES HODIERNAS

Vobis, lectoribus, hoc vocabularium a David Morgan collectum impense commendo. Tantum, quod hoc lexicon parvulum anglice et latine et non hispane exaratum sit, nobis Hispanis obest. Verum illic continentur vocabula ad res hodiernas exprimendas . Inter alia illic reperiri possunt verba de hodiernis vestibus, nationibus, athleticis ac ludibus, intrumentis comendi, academicis, et pluribus quae paucis complecti non possum, nam ex octoginta paginis constat. Lectu dignissimum mea quidem sententia.

http://facweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/adumbratio.htm

lunes, 18 de junio de 2007

DE MENSIS IULII SESSIONE

Saturni die VII mense Iulio coetus Circuli Latini Matritensis hora sexta et ipsissima habebitur. Videte plura de locis inferius. Post conventum mos est inter nonnullos nostrum ut parumper maneamus et sic, Latine loquentes sine modo, iucunde cenam sumamus.Locus est Deversorium Studentum (residencia de estudiantes), in via Pinar XXI-XXIII prope tramen suburbanum (metro) Gregorio Marañón situm in oeco tudiculari (sala de billar). Ecce gestabile (móvil) meum si quis deerraverit. Paulus 605-37-82-26. Si quis nunquam antea nobiscum vultum meum ex photographemate in alia symbola (artículo) inferius reperire potuerit.


PPDD si no entendéis bien la convocatoria y os apetece venir poneos en contacto conmigo a través de la dirección de correo electrónico que aparece en la entrada "hablar en latín".
Publicado por Paulus Villaoslada en 21:35 0 comentarios Vínculos a esta entrada

viernes, 1 de junio de 2007

DE PEREGRINATIONE AD CAESARAUGUSTAM

Nonnullas hebdomades abhinc ad Caesaraugustam peregrinavi ut illic cum Circuli Caesaraugustani sodalibus atque amicis convenerim. Ideo tramen ferroviarium Hispaniae celeberrimum (AVE) prima luce conscendi ita, ut duabus horibus et dimidia interiectis illuc advenerim. In statione comitanter me excepit Catulus quidem, humanissimus linguae latinae magister, qui videlicet munere suo in gymnasio fungitur. Ille mystagogi vicem mihi advenae gessit et non tantum de locis excelsis loquebamur sed etiam etiam variis facetiis iocabamur. Posthac noster Xaverius Fran, homo affabilis quoque et valde doctus variis simul materiis academicis constanter deditus ex Barbastro (in Aragone) autoraeda longa advectus est. Ceterum, is a me per cursum electronicum petivit ut narratiunculam de conventu nostro conscriberem. Quae gratiae causa in amicos debita non tantum feci sed etiam ut harum memoria iterum delectemur. Tale quidem commercium inter linguae latinae cultores aliis commendare oportet, sic alius alii magister linguam et amicitiam affectibus plurifariis accensus colit. Sed redeamus ad institutum. In popina quaedam accubuimus una cum Xaverio Martinez Calvo, eadem suis sodalibus indole benigna atque expolita . Nihil refert de cibis narrare, cum prandium ansam sumptam esse existimo dummodo sermonem Latinum contulerimus. Hic dum nostrates oculos in Ferdinandum Alonsum coniecebant in totius orbis terrarum certamine maximae velocitatis in Hispania tunc acto pugnantem , nos autem eadem die, et fautores illis similes et commilitones, nos vero suis paulo nobilioribus insaniis moti, admodum gavisi fuimus.

lunes, 21 de mayo de 2007

DE PLICIS VIDENDIS PER PROGRAMMA "YOU TUBE"

Ecce instrumentum vix temptatum a linguae Latinae cultoribus, utpote plicas cinematographicas per programma "you tube" affigere. Inspicite, obsecro, hunc locum.

* Terentius Tunberg et Caelestis Eichenseer loquentes
http://www.youtube.com/watch?v=XIVgpKGUavI
*Aloisius Miraglia in oppido Priego
http://www.youtube.com/watch?v=9N8jK-1Zh9c
*Eduardus Engelsug professorem von Albrecht inducit
http://www.youtube.com/watch?v=aidUZss8sXI
*Aloisius Miraglia in Guadix
http://www.youtube.com/watch?v=fKKyQdqaOlE
*Salutatio Harvardiana
http://www.youtube.com/watch?v=47u6IJ2GVdM

jueves, 19 de abril de 2007

DE SEMINARIO A CULTURA CLASSICO INSTITUTO

Superiore septimanae fine in oppido Priego in provincia Corduva seminarium a assotiatione "cultura classica" institutum actum est, quo novatio rationis linguam Latinam docendi quaedam impellebatur. Haec quidem assotiatio libros orwergianos magno sucessu in Hispania et brevi editura est libros ad linguam Graecam docendam eodem modo. Illic occasionem arrepuimus exaudiendi Aloisium Miraglia et professorem Von Albrecht Latine proloquentes. Eorum vero facundia luculentiaque difficile dictu. Illi autem humanissimi et affabilis prae se tulerunt. Una cum Aloisio quinque eius discipuli advenerunt cum quibus sermones contulimus. Participes vero nonnulli per totum conventus tempus et in deversorio et in oppido linguam Latinam dilectissimum coluimus pro viribus. Paucis suavia omnia fuere et tempus evolavit.

viernes, 30 de marzo de 2007

DE CIRCULO LATINO INTERREATIALI

In situ interretiali appellato Circulo Latino Interretiali est index sodalium, cum quibus potest colloqui per skype Latine. Adhuc est pagina semivacua et cum nonnullis mendis sed homines doctissimi iam nomen dederunt atque auxilium promiserunt. Tende ad sectionem vocatam "sodales" ut videas indicem.Ceterum est in animo nostro instituere coetus telematicos hoc programmate. Videte symbolam("artículo" hispanice) superiorem "de programmate skype". Ecce inscriptio www.circuluslatinusinterretialis.co.uk

lunes, 26 de marzo de 2007

DE PROGRAMMATE SKYPE

Vobis, benevolentibus lectoribus, commendare velim programma skype, quo praediti linguae Latinae cultores inter se sermocinari possint . Noli timere. Perfacile est et deonerari (et gratuito ex gugelio "google" Anglice ) et conformari et adhiberi. Tantum emendum est instrumentum quoddam,scilicet, microphonum, quod vili pretio est. VII euronibus circiter constare credo. Ex his non tantum habere colloquium cum altero sed etiam contionem vel coetum cum X hominibus simul licuerit gratis, si omnes habuerint talia. Praesertim utile et ad philologos, qui nondum dicendi facultatem habent; et ad eos, cuius domus longe abest a oppidiis, quibus sint Circuli Latini; et nempe ad tirones informandos. Illic fieri potest ut lingua Latina utentes quaeras ex omni terrarum orbe. Itaque vos incito naviter his temptandis sine metu. Me cognomine paulusvilla quoque invenire potes. Adeo apta haec instrumenta nostris propositis accomodatis censeo ut una cum F. Parva Brittanica quadam, Aviti discipula, creare paginam interretialem nuncupatam Circulum Latinum Interretialem statuerimus. Tale vero inceptum est in initio hactenus vel inchoato.

miércoles, 21 de marzo de 2007

DE VOCABULIS AD COMPUTATRALIA APTIS

http://www.obta.uw.edu.pl/~draco/docs/voccomp.html Ecce inscriptio ubi versio Latina ex lingua Anglica praebetur de verbis computatralibus frequentissimis. Quod non habeamus versionem Hispanam de iis dolendum est.

domingo, 18 de marzo de 2007

DE SYMPOSIIS PEREGRE LATINIS

Quod reputent secum alii quo modo fluentiam in sermone orali nostra aetate assequi liceat, mihi venit in mente. Praeter circulos Latinos, sicut nostrum, sibi ad symposia internationalia adire licet. Generatim habentur aestate et illic non tantum acroases Latine dicuntur sed etiam convictus ipse sermone Latino exigitur, sic ut amicitae frequenter concilientur. Paucis operae pretium est. Ego iam expertus sum , ideo vobis moneo, quamtum ad humanitatem et ad linguam prosit. Si plura de his scire velitis ad paginam "lupa" http://pagina.de/lvpa/ tendite. Illic in loco "annus latinus" appellato videbis omnes cursus. Ego tantum ex mea experientia commendare vobis possum, quae pertinent ad societatem "Melissa". Ceteros autem optime instructos esse non dubito.

jueves, 15 de marzo de 2007

DE NOVO CHARTACEO INTERRETIALI MEO

Non pertinere ad hunc locum litteras quantitatibus signatas iudicavi. Quamobrem creandum alterum cartaceum interretiale(blog) huic proposito accomodatum censui, ne spatii nimis ex nostro consumerem. Proinde http://quantitatesexercendo.blogspot.com/ non est situs quasi huius aemulus et rivalis sed potius suplementum,scilicet, amicus paelexque. Impraesentiarum vero fere vacuum est.

sábado, 10 de marzo de 2007

Circulus Latinus Matritensis: LIBRORUM RECENSIO

Circulus Latinus Matritensis: LIBRORUM RECENSIO


"NAVIGARE NECESSE EST"

Ecce miscellanea Gaio Licoppe dicata, quae ex variis fabulis in Latinum conversis constant, quorum interpretes in magno nomine et fama sic habeantur in Latinitate viva, ut quasi se vigere et nitere pateat. Alii nobis sunt noti ex symposiis se praesentibus peregre, sicut et Gaius Liccope et Francisca Deraedt, Wolfangus Jenniges et Victorius Ciarrocchi et Avitus. Alii autem tantum clara hominum nomina adhuc, ut Terentius Tunberg et Georgius de Maria et Tuomo Pekanen, qui identidem in omnium ore sunt et usque de iis bene auditur. Alii autem et magistri et sodales et etiam amici, sicut noster Iosephus Sanctius cognomine Chemusque. Ceteros certe facturos esse nobis celebratos ubi experientia non adeo egeamus .Itaque hoc opus perlegere operae pretium esse censemus cum ad excelsos accedendos tum delectandi causa. Editum est opus a Melissa (http://users.skynet.be/Melissalatina ). Ac Gaium Licoppe inopinantem obsequio tali pro tantis meritis erga Latinitatem Domi Erasmianae natali suo donatum motis tantulum omnibus. (ISBN 2-857290-023-3)

martes, 6 de marzo de 2007

Foto de algunos miembros


Estos somos Paulus (Villaoslada), Michaelis, Chemusque, yo, Ferdinandus (fer.filol) y Paulus Curtius en una de las cenas organizadas por el círculo ;-)

PARTICIPUM INDEX

jueves, 1 de marzo de 2007

HABLAR EN LATÍN

Hablar en Latín (gratis)

El círculo Latino de Madrid es una asociación de personas que se reúne una vez al mes en la residencia de estudiantes para hablar en latín. Necesitamos personas. No importa el nivel. Al principio incluso las personas con una gran preparación, alumnos de doctorado, profesores universitarios y de instituto, deben escuchar a otros hablar antes de que las palabras fluyan con naturalidad. Al principio se producen errores al declinar o al conjugar. Pero con el tiempo y la práctica se mejora. Por eso no tengas miedo de estar callado constantemente durante las primeras sesiones o de cometer errores. Además estas prácticas te ayudarán a leer con mayor facilidad y aprenderás cosas igualmente de oído. Si te interesa, ponte en contacto conmigo.

Paulus pablovillaoslada@yahoo.es

Circulus Latinus Matritensis hominum sodalitas, qui semel in mense conveniunt ut Latine loquantur. Opus est nobis participibus. Vester scientiae gradus est omnino indifferens. Initio etiam peritissimi, scilicet, doctorati discipuli, universitatis gymnasiique magistri aures ad alios dicentes praebere debent antequam eis vocabula naturaliter fluant. Initio nonnumquam in nominibus et verbis flectendis in errores et menda inciditur. At tempore et exercitatione in melius mutatur. Quare noli timere ne taceas constanter inter primas sessiones, ne errores committas. Hae exercitationes opem tibi ferant ad legendum volubiliter et item auditu disces. Si tua interest, fac me certiorem, quaeso.

Paulus pablovillaoslada@yahoo.es