ALIQUID NOVINuperrime commentarium in actis diurnis legi de proverbio multis in linguis vulgato, "exceptio confirmat regulam". Et commentator, ni fallor philosophus Ferdinandus Sabater, se numquam intellexisse qua de causa exceptiones regulae vim corroborarent nec infirmarent asserebat . Attamen proverbium Latinum in ceteras linguas hodiernas receptum teste commentatore erat longe aliter. Sic Latine:"Exceptio probat regulam". quod sibi vult, ni fallor, "exceptio regulam in angustias adducit"RES SOLITAE DE NOVO COETU
Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus
Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus
nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus
una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore .
Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos
esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,
Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores -
aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere
decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo,
ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque
Latinistas externos esse adventuros , si certior de his
factus essem, nuntiabo.
Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala de
billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta
eum aderimus. Proximus autem coetus fiet
VENERIS DIE XVI MENSE MARTIO HORA SEXTA ET DIMIDIA
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora
sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in
Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in
via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a
traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.
Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de
billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime
Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo
praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu
aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina
italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique
parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si
quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum
certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170
(domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici,
adestote
No hay comentarios:
Publicar un comentario