martes, 25 de enero de 2011

DE VENERIS DIEI XXVIII MENSIS IANUARII COETU (hora sexta et dimidia)

Ulteriore sessione noster Michaelis elenchum carminum Martialis in artificia et professiones varias distributum selegit, de quorum hic adiciam duo, quibus nobis magis volup fuit. Mihi sucurrit, quantum habeat Martialem in deliciis noster Xavierus Barbastrensis, quocum mox sermonem serui telephonice.

De Attico

II, 7

Declamas belle, causas agis, Attice, belle,

historias bellas, carmina bella facis,

componis belle mimos, epigrammata belle,

bellus grammaticus, bellus es astrologus,

et belle cantas et saltas, Attice, belle,

bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.

Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle.

vis dicam quid sis? magnus es ardalio.


In sessione autem erravi et confudi "ardalionem pro Stellione". Ardalio est homo, qui multum movetur et nihil facit. Fositan societatem possumus facere cum sciro, animal quod refert forma murem cauda lata, et qui sursum deorsum in arboribus itur. Paucis non quidem multum abesse puto a Ardelio et nostra ardilla. Attamen adhibui Lexicum Maria Moliner et legi veriloquiium, sive ethymologiam huius verbi profectam a verbo Hispanico "arda" prisco et hoc rursus a verbo antiquiore "harda". Si quis plura miserit de verbi origine, adiungam libentissime suos commentarios ad chartaceum nostrum.

Quod autem attinet ad Stellionem, Lacerti genus est ("salamanquesa", sive, "estelión" ) aut sensu lato tribuitur ei, qui homo temporarius est qui callide ad rem et tempus se accomodat.

Aliud epigramma lepidissimum nobis fuit hoc:


I, 10

Petit Gemellus nuptias Maronillae

et cupit et instat et precatur et donat.

Adeone pulchra est ? Immo foedius nil est.

Quid ergo in illa petitur et placet ? Tussit.


Porro valde gavisi sumus, quod Alexander, linguae Latinae magister, primum ad nos adveniret. Gratus nobis a pervenisti! Non facile inveniuntur magistri ,eheu, qui usui extemporaneo linguae operam navent.

Etiam nobis adtulit noster Aloisius exemplar examinis ad cooptandos Rei Publicae Hispanicae interpretes Latinos. Etiam ad me misit is exercitium quodam de testamentis. Afferam eum, si quis vestrum voluerit hoc percurrere.


RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XXVIII MENSE IANUARIO ( die VENERIS hora SEXTA ET DIMIDIA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

domingo, 23 de enero de 2011

DE PELLICULIS OPTIMIS

Noster Iosephus Antonius privatim nobis epistolam electronicam misit, ubi nobis nuntiavit de pelliculis ab se confectis. Quamquam nihil solemus commendare, nisi Latinum, exceptionem hac in re adhibendam putamus, et propter pulchritudinem imaginum propositarum et quia se pelliculam in Latinum et Graecum vertere velle scimus. Etiam fieri potest ut aliquid una cum eo Latine geramus. Ecce eius pelliculae http://enbuscadeeros.blogspot.com/

viernes, 21 de enero de 2011

CERTAMEN SYLLABARUM LONGARUM

Certamine primas tenebit, is ex candidatis qui textum Latinum plurium syllabarum solas vocales natura productas usurpando ad nos mittat. Porro textum habere sensum necesse est. Victor duos nummos Romanos genuinos testimonio collegii numismatici Americani allato accipiet. Petitores suas litteras nobis intra mensem Februarium mittant oportet. Extra hanc diem plures compositiones non admittentur. Nos dabimus praemium Matriti in sessione nostra, si victor esset Matritensis aut bene quadraverit illi Matritum adire, alioquin in seminariis Latinitatis vivae colendae aut per amicos pro nostra virili (sed nullis impensis) quam primum ad eos praemium tradi curabimus. Mittite vestros textus ad hanc inscriptionem:

pablovillaoslada(@)yahoo.es

Scripsi @ intra parentheses, ut nuntios molestos vitem. Mittite nuntios sine parenthesibus!

Assignato premio nomen victoris et eius opusculum nostro in chartaceo divulgabimus

miércoles, 19 de enero de 2011

DE DIEI XXII COETU MENSIS IANUARII

ALIQUID NOVUM

Superiore sessione una legimus locos a Alvaro nostro allatos ad artem musicam pertinentes ex opere, quod Gradus ad Parnassum inscribitur. Etiam ille ad me nexum, quo ad eum librum digitalem accedatis, misit. Ecce http://books.google.es/books?id=SrVCAAAAcAAJ&pg=PA239#v=onepage&q&f=false

Gratias illi quam plurimas agimus. His in locis auctor etsi eloquium Italicum "A capella", de quo aliquot ante sessionibus ab nostro Iosepho agitante quaesitum erat, potissime usurpat, praebet etiam aliud synonimum hac de voce, "Stylum pleni chori". Sic in huius tractatus pagina CCXLIV legimus:

"Omnes hae methodi ad duo Styli genera referri possunt: ad Stylum à Capella, sive pleni Chori, et ad Stylum mixtum. De primo, nempe à Capella, utpote antiquitati digniori tractandi initium sumemus".

Etiam nobis Rodericus, cuius desiderio iam tenebamur, meminit vocabulum "Artem" non tantum disciplinam et scientia sibi velle sed etiam opus (sive Enquiridion, sive Manuductio). De quo casu testimonium inveni apud Quintilianum:

"Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem ipse composuit".

Ultimo consessu, ut supra diximus, adfuit Rodericus, qui etiam comes fuit Laetitiae, studiosa ex Academia Autonoma quarti anni, quae primum ad nos advenit. Quod ad nos tenderet perplacuit.


RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XXII MENSE IANUARIO ( die SATURNO hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

viernes, 14 de enero de 2011

DE SEMINARIO IN GRAECIA AD LOCUENDUM SERMONE ATTICO

Si quis vestrum voluerit se exerceri in sermone Attico in Graecia ipsa, huc tendat oportet.http://www.circuluslatinusinterretialis.co.uk/html/ancient_greek_convention.html

De his illic legere licet diversis linguis, videlicet Latine, Graece, Francogallice, Anglice, atque Teodisce.

miércoles, 12 de enero de 2011

DE COETU DIEI XIV MENSE IANUARIO

ALIQUID NOVUM
Ulteriore sessione perreximus lectionem Holbergii, in quem hac annumerata iam quattuor incubuimus sessiones. Quapropter propositum est nobis alio tendere, ne, etsi amoenissimos eius locos habemus, taedium in nos irrepat. Qua cum ita sint, Alvarus obtulit se ad me per cursum electronicum locos legendos misurum, ut eos multiplicem. Etiam aliquid afferam, nam Alvarus praemonuit, textum suum brevem esse.
Ceterum noster Salvator Conchensis, iam familiaris, etiam sessionibus interfuit, quod volup fuit nobis. Etiam primum accidit, quod idem sodales in cena maneret, qui in coetu adfuerant. Ad nos etiam regressus est noster Michael, qui diebus praeteritis abfuerat, nam, ut boni filii pietatem decet, officia in parentes praestabat, qui e Germania Matritum eum visitatum fuerant.
Alvarus mihi mentem misit de proponendo syllabarum certamine, de quo modo locutus erat cum nostro Roderico, huius provinciae Latinitatis et addictissimus atque doctissimus. haec in sessionem differenda puto, quoniam neque ipse decernere mea sponte neque diu lucubrare die profesto nuntium longissimum exarando velim.
RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XIV MENSE IANUARIO ( die VENERIS hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

martes, 11 de enero de 2011

DE CONVENTU DIDASCALICO

Noster Xaverius Ortiz mihi nuntiavit Barcinone diebus VIII et IX mense Iulio conventus didascalicus habitum iri, ubi lingua Latina etiam oratoribus usurpare licebit de hac re. Cui oratori verba erunt facienda per XV minuta . Ceterum eius conventus moderatores quaerunt eos qui in medium didascalicas res Latinas inferant, sic ut invitent petitores, qui ad eos intra mensem Martium scribant quod habeant in mentem paucis docentes, si velint oratores illuc designari.

Mea quidem sententia non amissenda est occasio talis ut Latinitatis vivae cultores oratiunculam Latine coram magistris Latinis habeamus de rationibus viisque linguis discendis aptioribus. De his plura hac in paginae Societatis Culturae Classicae parte legatis. http://www.culturaclasica.com/?q=node/3965

Nolite cunctari, qui vestrum sat Latine scitis, quod in rostra prodeatis.

domingo, 9 de enero de 2011

Machiavellus Latine




http://books.google.es/books?id=Rxo8AAAAcAAJ&pg=RA1-PA109&dq=mACCIAVELLI+PRINCEPS&hl=es&ei=2vQdTfjJM4_Kswa3vYSCDQ&sa=X&oi=book_result&ct=book-thumbnail&resnum=6&ved=0CEQQ6wEwBQ#v=onepage&q&f=false

jueves, 6 de enero de 2011

precatio ad Epiphania

Spero fore, amici, ne carbonem pro thesaro Epiphaniis inveniatis.

miércoles, 5 de enero de 2011

DE COETU DIEI VIII MENSIS IANUARII

ALIQUID NOVUM

Superiore septimana lectionem amoenissimam Itineris Subterranei ex Holbergio perreximus. Ceterum mihi et Iosepho in cena commendavit noster Alvarus sedem interretialem quamdam ubi plicae sonigerae fere omnium capitulorum Orwerginorum ex auctore, ut noster Puteolensis putat, recitante deonerari possint. Nobis etiam privatim misit ligamen ad eos locos. Gratias tibi, optime Alvare.

Tamdiu autem hanc paginam commendabimus, dum per leges ea uti licuerit. Si lege cautum esset ne ex huius generis pagellis interretialibus depromantur plicae, ilico ex symbola nostra lineolas de his oblitterabimus.

Quid amplius? Gaudii plurimum cepimus ex nostro Consalvo praesente, qui nos etiam docuit verbum "obrussa-ae" de quo hoc testatur Plinius. "Aurum experimenti ignis est: id ipsum obrussam vocant". Ideo "aurum ad obrussam" est aurum purum, sive merum, probatum post experimentum. Sensu translato sibi vult instrumentum, per quod periculum facere de veritate aut vi nostrarum sententiarum sive consiliorum licet, ut experiamur num valeant ea necne (hispanice "piedra de toque") Ita Cicero hic: "adhibenda tamquam obrussa ratio" et alibi "sic verus animus probatur: haec eius obrussa est". Et Seneca: "si omnia argumenta ad obrussam coeperimus exigere", ubi "ad obrussam exigere" in Hispanicum verti potest "someter a un examen severo".

Ipse laudavi comicum illum Iosephum Mota, qui voces populares ex Castella Manicata adhibere solet nobis lepissimas. In emissione teleorasica die Sancti Silvestris elocutus est sic aut similiter: "Como te dé un codazo te voy a quitar el hálito un quinquenio". Etiam proposui adhibenda sermone hispanico vox "nudatriz" (non tantum licet dicere " se nudare" aut "nudare aliquem" sed etiam "pectora nudare") in loco vocis Anglicae "streaper" haud secus atque verbum "actriz" dicimus. Etiam ex ore Augustini Garcia Calvo audivi quondam vocem "felatriz" hispanice in eam stipendiariam notissimam Monica Lewinsky, quam Guillelmus Clinton olim moecatus est, in acroasi philosophica apud Universitatem UNED. Etiam possimus dicere Hispanice "hacer (o meter) una terna" (de goles) pro illo barbarissimo vulgatissimo "hacer un hat-trick". Apud ludos taurinos dicitur "la terna" ad ternos, ut ita dicam, tauricidas. Solacium est hac in parte audivisse nuperrime"hacer un triplete (de goles)" pro vocabulo Anglico.

Silentio non praetermittam, quod nostra Lucia, quae operatur societati tabellariae, mentionem fecerit de libro oratione soluta composito a Carolo Bukowsky qui inscribitur sermone nostro "tabellarius" (cartero). Me olim aliquantum tetigit carmen eius "el incendio de un sueño", quod vestrum compluribus forte placere putavi posse ita, ut adscribam vinculum ad eum. http://leozeladabrauliograjeda.blogspot.com/2007/11/el-incendio-de-un-sueo-de-charles.html . Ignoscite mihi, quod non adiungam carmen Anglice, sed et certus non sum de titulo Anglico et iam in multam noctem lucubravi ut eum quaeram.

Gratias tibi iterum ob delicias natalicias allatas, scilicet, tabellam nataliciam (optima fuisti tabellaria) et latrunculos amygdaleos (magis placet vox latrunculus amygdaleus, quam panis amygdaleus, quae apud Blazquez extat una cum "marsipanis", quod videtur ex linguis hodiernis sumptum). Lucia, quaeso, desine ut adferam ego proxima occasione, ut ita dicam, coronam Epiphaniorum (hispanice roscón- Epiphania-orum numero plurali teste lexico Oxoniniense dicendum est)

Ceterum vox "caupo", qui apponit potiones, similima est verbo "pincerna", quam tantum a nostro Iosepho Maria Sanctio paenultima sessione audiveram. Ganimedes erat deorum pincerna, scilicet, minister qui potiones in pocula infundebat.

Noster Iosephus Argentarius post dies aliquot una cum uxore Insulis Fortunatis exactos ad nos redivit. Eius sumptu et nobis exemplaria legenda paravimus et potiones bibimus. Grates illi agimus. Sed nimia pro nobis solvisti. Alias nos te invitabimus.

Denique nuntio proxima sessione adventurum Salvatorem nostrum sed afuturum, eheu, nostrum Catulum. Utinam etiam noster Astur adveniat. Sed utrum in Hispania sive in Anglia versetur ignoro.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE VIII MENSE IANUARIO ( die SATURNI hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote



martes, 4 de enero de 2011

Fuente: Scribd

        Adhuc non hanc Linguae Latinae per se Illustrata graecam versionem  cognoscebat. Videtur hoc ab magistro linguarum classicarum factum esse. Tantum duo capitula? Quis plus scit? Commentaria, vos amabo.

      No conocía todavía esta versión griega del Lingua Latina per se Illustrata. Parece ser que está hecho por un profesor de Clásicas. ¿Sólo dos capítulos? ¿Quién sabe más? Comentarios, por favor.


ΕΛΛΗΝΙΚΗ ΓΛΩΣΣΑ

ΕΛΛΗΝΙΚΗ ΓΛΩΣΣΑ ΙΙ